Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine tuaque summa in me observantia ad me domum venisses, locutus sum tecum de agro vectigali municipi Atellani qui esset in Gallia, quantoque opere eius municipi causa laborarem tibi ostendi. post tuam autem profectionem is cum et maxima res municipi honestissimi mihique coniunctissimi et summum meum officium ageretur, pro tuo animo in me singulari existimavi me oportere ad te accuratius scribere, etsi non sum nescius et quae temporum ratio et quae tua potestas sit, tibique negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, praeclare intellego. qua re a te tantum peto, quantum et te facere posse et libenter mea causa facturum esse arbitror.