Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
peto igitur a te ut in ea controversia, quam habet de fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei honoris mei causa commodes ; etsi ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit. si et mea commendatione et sua probitate adsecutus erit ut de se bene existimes, omnia se adeptum arbitrabitur. ut igitur eum recipias in fidem habeasque in numero tuorum te vehementer etiam atque etiam rogo. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.
quia non est obscura tua in me benevolentia, sic fit ut multi per me tibi velint commendari ; ego autem tribuo non numquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc tempore. nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est. eius libertum, T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum et patrono et nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. vehementer mihi gratum feceris, si quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
multos tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota nostra necessitudo est tuaque erga me benevolentia ; sed tamen etsi omnium causa quos commendo velle debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa est. T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum, navigationum, laborum, periculorum meorum socius neque hoc tempore discessisset a me nisi ego ei permisissem. qua re sic tibi eum commendo ut unum de meis domesticis et maxime necessariis. pergratum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.
Caerelliae, necessariae meae, rem, nomina, possessiones Asiaticas commendavi tibi praesens in hortis tuis quam potui diligentissime, tuque mihi pro tua consuetudine proque tuis in me perpetuis maximisque officiis omnia te facturum liberalissime recepisti. meminisse te id spero ; scio enim solere. sed tamen Caerelliae procuratores scripserunt te propter magnitudinem provinciae multitudinemque negotiorum etiam atque etiam esse commonefaciendum.
peto igitur ut memineris te omnia, quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse. equidem existimo habere te magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo s. c., quod in heredes C. Vennoni factum est, Caerelliae commodandi. id senatus consultum tu interpretabere pro tua sapientia ; scio enim eius ordinis auctoritatem semper apud te magni fuisse. quod reliquum est, sic velim existimes quibuscumque rebus Caerelliae benigne feceris mihi te gratissimum esse facturum.
gratulor tibi, quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti incolumi fama et re p. quod si Romae fuissem, te vidissem coramque gratias egissem, quod tibi L. Egnatius familiarissimus meus, absens, L. Oppius praesens curae fuisset.
Cum Antipatro Derbete mihi non solum hospitium verum etiam summa familiaritas intercedit. ei te vehementer suscensuisse audivi et moleste tuli. de re nihil possum iudicare, nisi illud mihi persuadeo, te, talem virum, nihil temere so fecisse. A te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re violari existimationem tuam. quod ego si arbitrarer, num quam te rogarem mihique tua fama multo antiquior esset quam illa necessitudo est ; sed mihi ita persuadeo (potest fieri ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam vituperationi fore. quid fieri possit et quid mea causa facere possis (nam quin velis non dubito) velim, si tibi grave non erit, . certiorem me facias.