Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ego ad te de re p. summa quid sentiam non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum ; quid agatur autem scribam saepius. sperare tamen videor Caesari, conlegae nostro, fore curae et esse ut habeamus aliquam rem p. cuius consiliis magni referebat te interesse sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem rei p. male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse.
ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo studio diligentiaque curabo in primisque tuebor omni observantia clarissimum virum, patrem tuum, quod et pro vetustate necessitudinis et pro beneficiis vestris et pro dignitate ipsius facere debeo.
C. Curtius Mithres est ille quidem, ut scis, libertus Postumi, familiarissimi mei, sed me colit et observat aeque is atque illum ipsum patronum suum. apud eum ego sic Ephesi fui, quotienscumque fui, tamquam domi meae, multaque acciderunt in quibus et benevolentiam eius erga me experirer et fidem. itaque si quid aut mihi aut meorum cuipiam in Asia opus est, ad hunc scribere consuevi, huius cum opera et fide tum domo et re uti tamquam mea. haec ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me non †vulgare nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi pernecessario scribere.
peto igitur a te ut in ea controversia, quam habet de fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei honoris mei causa commodes ; etsi ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit. si et mea commendatione et sua probitate adsecutus erit ut de se bene existimes, omnia se adeptum arbitrabitur. ut igitur eum recipias in fidem habeasque in numero tuorum te vehementer etiam atque etiam rogo. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.
quia non est obscura tua in me benevolentia, sic fit ut multi per me tibi velint commendari ; ego autem tribuo non numquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc tempore. nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est. eius libertum, T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum et patrono et nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. vehementer mihi gratum feceris, si quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
multos tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota nostra necessitudo est tuaque erga me benevolentia ; sed tamen etsi omnium causa quos commendo velle debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa est. T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum, navigationum, laborum, periculorum meorum socius neque hoc tempore discessisset a me nisi ego ei permisissem. qua re sic tibi eum commendo ut unum de meis domesticis et maxime necessariis. pergratum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.
Caerelliae, necessariae meae, rem, nomina, possessiones Asiaticas commendavi tibi praesens in hortis tuis quam potui diligentissime, tuque mihi pro tua consuetudine proque tuis in me perpetuis maximisque officiis omnia te facturum liberalissime recepisti. meminisse te id spero ; scio enim solere. sed tamen Caerelliae procuratores scripserunt te propter magnitudinem provinciae multitudinemque negotiorum etiam atque etiam esse commonefaciendum.
peto igitur ut memineris te omnia, quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse. equidem existimo habere te magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo s. c., quod in heredes C. Vennoni factum est, Caerelliae commodandi. id senatus consultum tu interpretabere pro tua sapientia ; scio enim eius ordinis auctoritatem semper apud te magni fuisse. quod reliquum est, sic velim existimes quibuscumque rebus Caerelliae benigne feceris mihi te gratissimum esse facturum.
gratulor tibi, quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti incolumi fama et re p. quod si Romae fuissem, te vidissem coramque gratias egissem, quod tibi L. Egnatius familiarissimus meus, absens, L. Oppius praesens curae fuisset.
Cum Antipatro Derbete mihi non solum hospitium verum etiam summa familiaritas intercedit. ei te vehementer suscensuisse audivi et moleste tuli. de re nihil possum iudicare, nisi illud mihi persuadeo, te, talem virum, nihil temere so fecisse. A te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re violari existimationem tuam. quod ego si arbitrarer, num quam te rogarem mihique tua fama multo antiquior esset quam illa necessitudo est ; sed mihi ita persuadeo (potest fieri ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam vituperationi fore. quid fieri possit et quid mea causa facere possis (nam quin velis non dubito) velim, si tibi grave non erit, . certiorem me facias.
etsi non dubito pro tua in me observantia proque nostra necessitudine quin commendationem meam memoria teneas, tamen etiam atque etiam eundem tibi L. Oppium, familiarem meum, praesentem et L. Egnati, familiarissimi mei, absentis negotia commendo. tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque, ut si mea res esset non magis laborarem. quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo. hoc mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias te vehementer rogo.
etsi non dubito quin apud te mea commendatio prima satis valeat, tamen obsequor homini familiarissimo, C. Avianio Flacco, cuius causa omnia cum cupio tum me hercule etiam debeo. de quo et praesens tecum egi diligenter, cum tu mihi humanissime respondisti, et scripsi ad te accurate antea ; sed putat interesse sua me ad te quam so saepissime scribere. qua re velim mihi ignoscas, si illius voluntati obtemperans minus videbor meminisse constantiae tuae.
A te idem illud peto ut de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit. summa est, in quo mihi gratissimum facere possis, si curaris ut Avianius, quoniam se a me amari putat, me a te amari sciat. erit id mihi pergratum.
tantae mihi cum Q. Hippio causae necessitudinis sunt, ut nihil possit esse coniunctius quam nos inter nos sumus. quod nisi ita esset, uterer mea consuetudine ut vobis nulla in re molestus essem. etenim vos mihi optimi testes estis, quom mihi persuasum esset nihil esse quod a vobis impetrare non possem, numquam me tamen gravem vobis esse voluisse.
vehementer igitur vos etiam atque etiam rogo ut honoris mei causa quam liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis remque cum eo conficiatis, ut quam possessionem habet in agro Fregellano a vobis emptam eam liberam et immunem habere possit. id si a vobis impetraro, summo me beneficio vestro adfectum arbitrabor.
Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem. itaque adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae deero. atque hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare.
M. Bolanum, virum bonum et fortem et omnibus rebus ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere commendo. pergratum mihi feceris, si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse ; ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces. promitto tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem esse capturum.
praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra amicitia et pro tuo perpetuo in me studio ut in hac re etiam elabores : Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit, cum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret, aufugit. is est in provincia tua. Eum et M. Bolanus, meus familiaris, et multi alii Naronae viderunt, sed, cum se a me manu missum esse diceret, crediderunt. hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum dicere quam mihi gratum futurum sit. res ipsa parva, sed animi mei dolor magnus est. Ubi sit et quid fieri possit Bolanus te docebit. ego si hominem per te reciperaro, summo me a te beneficio adfectum arbitrabor.
Democritus Sicyonius non solum hospes meus est sed etiam, quod non multis contigit, Graecis praesertim, valde familiaris ; est enim in eo summa probitas, summa virtus, summa in hospites liberalitas et observantia, meque praeter ceteros et colit et observat et diligit. Eum tu non modo suorum civium verum paene Achaiae principem cognosces.