Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
summa huius epistulae haec est, ut ornes omnibus rebus Neronem, sicuti instituisti atque fecisti. Magnum theatrum habet ista provincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis, ingeniosi, abstinentis commendationem atque gloriam. qua re si te fautore usus erit, sicuti profecto et utetur et usus est, amplissimas clientelas acceptas a maioribus confirmare poterit et beneficiis suis obligare. hoc in genere si eum adiuveris eo studio quo ostendisti, apud ipsum praeclarissime posueris sed mihi etiam gratissimum feceris.
Cum P. Terentio Hispone, qui operas in scriptura pro magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque est, multaque et magna inter nos officia paria et mutua intercedunt. eius summa existimatio agitur in eo ut pactiones cum civitatibus reliquis conficiat. non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos esse neque ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse ; sed quoniam, quem ad modum omnes existimant et ego intellego, tua cum summa integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod velis consequare, peto a te in maiorem modum ut honoris mei causa hac laude Hisponem adfici velis.