Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed vereor ne iam superesse mihi verba putes, quae dixeram defutura. commendo tibi hominem sic, ut intellegis me eum de quo ea supra scripserim debere commendare, a teque vehementer etiam atque etiam peto ut quod habet in tua provincia negoti expedias, quod tibi videbitur rectum esse ipsi dicas. hominem facillimum liberalissimumque cognosces. itaque te rogo ut eum solutum, liberum confectis eius negotiis per te quam primum ad me remittas. id mihi fratrique meo gratissimum feceris.
Nero meus mirificas apud me tibi gratias egit, prorsus incredibilis, ut nullum honorem sibi haberi potuisse diceret qui a te praetermissus esset. Magnum fructum ex ipso capies ; nihil est enim illo adulescente gratius ; sed me hercule mihi quoque gratissimum fecisti ; pluris enim ex omni nobilitate neminem facio. itaque si ea feceris quae ille per me tecum agi voluit, gratissimum mihi feceris, primum de Pausania Alabandensi sustentes rem, dum Nero veniat (vehementer eius causa cupere eum intellexi ; itaque hoc valde te rogo); deinde Nysaeos, quos Nero in primis habet necessarios diligentissimeque tuetur ac defendit, habeas tibi commendatissimos, ut intellegat illa civitas sibi in Neronis patrocinio summum esse praesidium. Strabonem Servilium tibi saepe commendavi ; nunc eo facio id impensius, quod eius causam Nero suscepit. tantum a te petimus ut agas eam rem ne relinquas hominem innocentem ad alicuius tui dissimilis quaestum. id cum gratum mihi erit tum etiam existimabo te humanitate tua esse usum.
summa huius epistulae haec est, ut ornes omnibus rebus Neronem, sicuti instituisti atque fecisti. Magnum theatrum habet ista provincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis, ingeniosi, abstinentis commendationem atque gloriam. qua re si te fautore usus erit, sicuti profecto et utetur et usus est, amplissimas clientelas acceptas a maioribus confirmare poterit et beneficiis suis obligare. hoc in genere si eum adiuveris eo studio quo ostendisti, apud ipsum praeclarissime posueris sed mihi etiam gratissimum feceris.
Cum P. Terentio Hispone, qui operas in scriptura pro magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque est, multaque et magna inter nos officia paria et mutua intercedunt. eius summa existimatio agitur in eo ut pactiones cum civitatibus reliquis conficiat. non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos esse neque ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse ; sed quoniam, quem ad modum omnes existimant et ego intellego, tua cum summa integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod velis consequare, peto a te in maiorem modum ut honoris mei causa hac laude Hisponem adfici velis.
praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo est non solum ob eam causam quod ea societas universa in mea fide est, sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime. ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius observantia, gratissimi hominis, et ex sociorum gratia, hominum amplissimorum, maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris. sic enim velim existimes, ex tota tua provincia omnique isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis.
A. Caecinam, maxime proprium clientem familiae vestrae, non commendarem tibi, cum scirem qua fide in tuos, qua clementia in calamitosos soleres esse, nisi me et patris eius, quo sum familiarissime usus, memoria et huius fortuna ita moveret, ut hominis omnibus mecum studiis officiisque coniunctissimi movere debebat. A te hoc omni contentione peto, sic ut maiore cura, maiore animi labore petere non possim, ut ad ea, quae tua sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum et talem et calamitosum, aliquem adferant cumulum meae litterae, quo studiosius eum quibuscumque rebus possis iuves.
quod si Romae fuisses, etiam salutem A. Caecinae essemus, ut opinio mea fert, per te consecuti ; de qua tamen magnam spem habemus freti clementia conlegae tui. nunc quoniam tuam iustitiam secutus tutissimum sibi portum provinciam istam duxit esse, etiam atque etiam te rogo atque oro ut eum et in reliquus veteris negotiationis conligendis iuves et ceteris rebus tegas atque tueare. hoc mihi gratius facere nihil potes.
ex provincia mea Ciliciensi, cui scis trei=s dioikh/seis Asiaticas adtributas fuisse, nullo sum familiarius usus quam Androne, Artemonis filio, Laudicensi, eumque habui in ea civitate cum hospitem tum vehementer ad meae vitae rationem et consuetudinem accommodatum ; quem quidem multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum hominem meique memorem. itaque eum Romae libentissime vidi ; non te enim fugit, qui plurimis in ista provincia benigne fecisti, quam multi grati reperiantur.