Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit, propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare. qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum ;
sed hanc commendationem quam his litteris consignare volui, scito esse omnium gravissimam ; nam P. Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. eius ego studio vix videor mihi satis facere posse, si utar verbis iis, quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus ; nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere. ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis.
id quoniam adsequi non possum, tu re velim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur. id facies, si omne genus liberalitatis, quod et ab humanitate et potestate tua proficisci poterit, non modo re sed etiam verbis, vultu denique exprompseris ; quae quantum in provincia valeant vellem expertus esse, sed tamen suspicor. ipsum hominem, quem tibi commendo, perdignum esse tua amicitia, non solum quia mihi Cuspius dicit, credo, tametsi id satis esse debebat, sed quia novi eius iudicium in hominibus et amicis deligendis.
harum litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo. cura ut valeas.
P. Cornelius, qui tibi litteras has dedit, est mihi a P. Cuspio commendatus ; cuius causa quanto opere cuperem deberemque profecto ex me facile cognosti. vehementer te rogo ut cures ut ex hac commendatione mihi Cuspius quam maximas quam primum quam saepissime gratias agat. vale.
Cum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine tuaque summa in me observantia ad me domum venisses, locutus sum tecum de agro vectigali municipi Atellani qui esset in Gallia, quantoque opere eius municipi causa laborarem tibi ostendi. post tuam autem profectionem is cum et maxima res municipi honestissimi mihique coniunctissimi et summum meum officium ageretur, pro tuo animo in me singulari existimavi me oportere ad te accuratius scribere, etsi non sum nescius et quae temporum ratio et quae tua potestas sit, tibique negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, praeclare intellego. qua re a te tantum peto, quantum et te facere posse et libenter mea causa facturum esse arbitror.
et primum velim existimes, quod res est, municipi fortunas omnis in isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium maximis oneribus pressum summis adfectum esse difficultatibus. hoc etsi commune videtur esse cum multis, tamen mihi crede singularis huic municipio calamitates accidisse ; quas idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens homines quos nolo videar offendere.
itaque nisi magnam spem haberem C. Caesari nos causam municipi probaturos, non erat causa cur a te hoc tempore aliquid contenderem ; sed quia confido mihique persuasi illum et dignitatis municipi et aequitatis et etiam voluntatis erga se habiturum esse rationem, ideo a te non dubitavi contendere ut hanc causam illi integram conservares.
quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis impetravisse ; qui etsi te aliqua necessitudine attingunt, tamen tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse tributurum meis, praesertim cum ego pro his unis petam, habeam autem qui simili causa laborent compluris necessarios. hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi adfirmanti credas velim me huic municipio debere plurimum ; nullum umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipi studium in me exstiterit singulare.