Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
praeterea Philocles Alabandensis u(poqh/kas Cluvio dedit. eae commissae sunt. velim cures ut aut de hypothecis decedat easque procuratoribus Cluvi tradat aut pecuniam solvat, praeterea Heracleotae et Bargylietae, qui item debent, aut pecuniam solvant aut fructibus suis satis faciant.
Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam habuisse. id velim cognoscis et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut usurae Cluvio instituto tuo conserventur. his de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn. Pompei etiam, nostri necessari, et quod is magis etiam mihi labo rare videtur quam ipse Cluvius ; cui satis factum esse a nobis valde volo. his de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo.
quo magis cotidie ex litteris nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco, eo vehementius a te pro nostra necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas ; na m eius opera, consilio, scientia rei militaris vel maxime intellego me et rem p. adiuvari posse. quod nisi tanta res eius ageretur, nec ipse adduci potuisset ut a me discederet, neque ego ut eum a me dimitterem. ego in Ciliciam proficisci cogito circiter K. Mai. ante eam diem M. Anneius ad me redeat oportet.
illud quod tecum et coram et per litteras diligentissime egi, id et nunc etiam atque etiam rogo curae tibi sit, ut suum negotium, quod habet cum populo Sardiano, pro causae veritate et pro sua dignitate conficiat. intellexi ex tua oratione, cum tecum Ephesi locutus sum, te ipsius M. Annei causa omnia velle ; sed tamen sic velim existimes, te mihi nihil gratius facere posse quam si intellexero per te illum ipsum negotium ex sententia confecisse, idque quam primum ut efficias te etiam atque etiam rogo.