Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M'. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves. et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum. vale.

Scr. loco et anno incerto, fortasse ante 698 (56).CICERO P. CAESIO S. D.

P. Messienum, equitem R. omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima. peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare. virum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris.

Scr. Romae circ. med. m. Sept. a. 708 (46).CICERO REGI S.

A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes meus et praeterea coniunctus magno usu familiaritatis. haec cum ita sint, non dubito quin tibi satis commendatus sit ; etenim ex multis cognosco meam commendationem plurimum apud te valere. hunc ego a Caesare liberavi ; frequens enim fuerat nobiscum atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus ; quo melius te de eo existimaturum arbitror. fac igitur, mi Rex, ut intellegat has sibi litteras plurimum profuisse.

Scr. in Cilicia vel ex. a. 70 (51) vel in. a. 704 (50), ut videtur.CICERO THERMO PROPR. S.

L. Genucilio Curvo iam pridem utor familiarissime, optimo viro et homine gratissimo. Eum tibi penitus commendo atque trado, primum ut omnibus in rebus ei commodes, quoad fides tua dignitasque patietur ; patietur autem in omnibus ; nihil enim abs te umquam, quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus, postulabit.

praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in Hellesponto, primum ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana civitas decrevit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controversia, deinde, si quid habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam dioi/khsin reicias. sed non mihi videor, cum tibi totum hominem diligentissime commendarim, singulas ad te eius causas perscribere debere. summa illa est : quicquid offici, benefici, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me ipsum atque in rem meam contulisse.

Scr. Laudiceae inter a. d. iii Id. Febr. et m. Apr. a. 704 (50).CICERO THERMO PROPR. S.

Cum multa mihi grata sunt, quae tu adductus mea commendatione fecisti, tum 'in primis, quod M. Marcilium, amici atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti ; venit enim Laudiceam et tibi apud me mihique propter te gratias maximas egit. qua re, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adulescentis rea ne fiat. ego cum antea studiose commendabam Marcilium tum multo nunc studiosius, quod in longa apparitione singularem et prope incredibilem patris Marcili fidem, abstinentiam modestiamque cognovi.

Scr. ut videtur, paulo ante ep. liii.CICERO THERMO PROPR. S.

etsi mihi videor intellexisse, cum tecum Ephesi de re M. Annei, legati mei, locutus sum, te ipsius causa vehementer omnia velle, tamen et M. Anneium tanti facio, ut mihi nihil putem praetermittendum quod illius intersit, et me a te tanti fieri puto, ut non dubitem quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat commendationis meae. nam cum iam diu diligerem M. Anneium deque eo sic existimarem, ut res declarat, qui ultro ei detulerim legationem, cum multis petentibus denegassem, tum vero, postea quam mecum in bello atque in re militari fuit, tantam in eo virtutem, prudentiam, fidem tantamque erga me benevolentiam cognovi, ut hominem neminem pluris faciam. Eum cum Sardianis habere controversiam scis. causam tibi exposuimus Ephesi ; quam tu tamen coram facilius meliusque cognosces.

de reliquo mihi me hercule diu dubium fuit quid ad te potissimum scriberem. ius enim quem ad modum dicas clarum et magna cum tua laude notum est ; nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius instituto tuo dicere. sed tamen cum me non fugiat quanta' sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate, gravitate, clementia, qua te esse inter omnes constat, peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis ut voluntate, auctoritate, studio tuo perficias ut M. Anneius intellegat te et sibi amicum esse (quod non dubitat ; saepe enim mecum locutus est) et multo amiciorem his meis litteris esse factum. in tuo toto imperio atque provincia nihil est quod mihi gratius facere possis ; nam apud ipsum gratissimum hominem atque optimum virum quam bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo.