Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quod superest, quamquam mihi non est dubium quin, cum antea nostra causa, nunc iam etiam tuae constantiae gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te vehementer etiam atque etiam peto ut ea, quae initio ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum augeri et cumulari per te velis. id et Lucceio et Pompeio valde gratum fore teque apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo. de re p. deque his negotiis cogitationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus easque litteras dederam pueris tuis. vale.
L. Lucceius, meus familiaris, hQmO omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret omnia te cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse. Cum oratio tua tam ei grata fuerit, quam gratam rem ipsam existimas fore, cum, ut spero, quae pollicitus es feceris! omnino ostenderunt Bulliones sese Lucceio Pompei arbitratu satis facturos ;
sed vehementer opus est nobis et voluntatem et auctoritatem et imperium tuum accedere ; quod ut facias te etiam atque etiam rogo. illudque mihi gratissimum est, quod ita sciunt Luccei procuratores et ita Lucceius ipse ex litteris tuis, quas ad eum misisti, intellexit, hominis nullius apud te auctoritatem aut gratiam,valere plus quam meam. id ut re experiatur iterum et saepius te rogo.
etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iam pridem perspicio, me a te amari, tamen ea causa tibi datur, in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam. L. Oppius M. f. Philomeli negotiatur, homo mihi familiaris. Eum tibi unice commendo eoque magis, quod cum ipsum diligo, tum quod negotia procurat L. Egnati Rufi, quo ego uno equite R. familiarissime utor et qui cum consuetudine cotidiana tum officiis plurimis maximisque mihi coniunctus est.