Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
hoc te scire volui, ut eum in civium Romanorum numero haberes, ceterisque in rebus tibi eum ita commendo, ut maiore studio neminem commendarim. gratissimum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat meam commendationem magno sibi ornamento fuisse.
Hippiam, Philoxeni filium, Calactinum, hospitem et necessarium meum, tibi commendo in maiorem modum. eius bona, quem ad modum ad me delata res est, publice possidentur alieno nomine contra leges Calactinorum. id si ita est, etiam sine mea commendatione ab aequitate tua res ipsa impetrare debet ut ei subvenias. quoquo modo autem se res habet, peto a te ut honoris mei causa eum expedias tantumque ei commodes et in hac re et in ceteris quantum tua fides dignitasque patietur. id mihi vehementer gratum erit.
L. Bruttius, eques R., adulescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissimis est meque observat diligentissime ; cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi. omnino nunc ipse Bruttius Romae mecum est ; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi sic commendo, ut maiore studio commendare non possim. gratissimum mihi feceris, si curaris ut intellegat Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam commendationem sibi magno adiumento fuisse.