Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
C. Avianius Philoxenus antiquus est hospes meus et praeter hospitium valde etiam familiaris ; quem Caesar meo beneficio in Novocomensis rettulit; nomen autem Aviani secutus est, quod homine nullo plus est usus quam Flacco Avianio, meo, quem ad modum te scire arbitror, familiarissimo. quae ego omnia conlegi, ut intellegeres non vulgarem esse commendationem hanc meam.
peto igitur abs te ut omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ei commodes habeasque in numero tuorum perficiasque ut intellegat has litteras meas magno sibi usui fuisse. erit id mihi maiorem in modum gratum.
Cum Demetrio Mega mihi vetustum hospitium est, familiaritas autem tanta quanta cum Siculo nullo. ei Dolabella rogatu meo civitatem a Caesare impetravit, qua in re ego interfui; itaque nunc P. Cornelius vocatur ; cumque propter quosdam sordidos homines, qui Caesaris beneficia vendebant, tabulam, in qua nomina civitate donatorum incisa essent, revelli iussisset, eidem Dolabellae me audiente Caesar dixit nihil esse quod de Mega vereretur ; beneficium suum in eo manere.
hoc te scire volui, ut eum in civium Romanorum numero haberes, ceterisque in rebus tibi eum ita commendo, ut maiore studio neminem commendarim. gratissimum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat meam commendationem magno sibi ornamento fuisse.
Hippiam, Philoxeni filium, Calactinum, hospitem et necessarium meum, tibi commendo in maiorem modum. eius bona, quem ad modum ad me delata res est, publice possidentur alieno nomine contra leges Calactinorum. id si ita est, etiam sine mea commendatione ab aequitate tua res ipsa impetrare debet ut ei subvenias. quoquo modo autem se res habet, peto a te ut honoris mei causa eum expedias tantumque ei commodes et in hac re et in ceteris quantum tua fides dignitasque patietur. id mihi vehementer gratum erit.
L. Bruttius, eques R., adulescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissimis est meque observat diligentissime ; cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi. omnino nunc ipse Bruttius Romae mecum est ; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi sic commendo, ut maiore studio commendare non possim. gratissimum mihi feceris, si curaris ut intellegat Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam commendationem sibi magno adiumento fuisse.
Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus ; ex qua reliquus est M. Titurnius Rufus, qui mihi omni diligentia atque officio est tuendus. est igitur in tua potestate ut ille in me satis sibi praesidi putet esse. quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is commendationem hanc intellegat sibi magno adiumento fuisse. erit id mihi vehementer gratum.
L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos. si ulla mea apud te commendatio valuit (quod scio multas plurimum valuisse), haec ut valeat rogo. quod si eos honorifice liberaliterque tractaris, et tibi gratissimos optimosque adulescentis adiunxeris et mihi gratissimum feceris.