Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex C. Flavi officio et observantia et praeterea splendore atque is inter suos gratia magnam voluptatem esse capturum. vale.

Scr. Romae, ut videtur a. 708 (46).CICERO ACILIO PROCONSVLI S.

in Halaesina civitate tam lauta tamque nobili coniunctissimos habeo et hospitio et familiaritate M. et C. Clodios Archagathum et Philonem. sed vereor ne, quia compluris tibi praecipue commendo, exaequare videar ambitione quadam commendationes meas ; quamquam a te quidem cumulate satis fit et mihi et meis omnibus.

sed velim sic existimes, hanc familiam et hos mihi maxime esse coniunctos vetustate, officiis, benevolentia. quam ob rem peto a te in maiorem modum ut iis omnibus in rebus, quantum tua fides dignitasque patietur, commodes. id si feceris, erit mihi vehementissime gratum.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO ACILIO PROCONSVLI S.

Cn. Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus ut illius ordinis nullo familiarius ; nam et humanitate eius et probitate in consuetudine cotidiana magno opere delector. nihil iam opus est exspectare te quibus eum verbis tibi commendem, quo sic utar ut scripsi. habet is in provincia tua negotia, quae procurant liberti, Hilarus, . Antigonus, Demostratus ; quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo ac si mea essent. gratissimum mihi feceris, si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse. vale.