Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex C. Flavi officio et observantia et praeterea splendore atque is inter suos gratia magnam voluptatem esse capturum. vale.

Scr. Romae, ut videtur a. 708 (46).CICERO ACILIO PROCONSVLI S.

in Halaesina civitate tam lauta tamque nobili coniunctissimos habeo et hospitio et familiaritate M. et C. Clodios Archagathum et Philonem. sed vereor ne, quia compluris tibi praecipue commendo, exaequare videar ambitione quadam commendationes meas ; quamquam a te quidem cumulate satis fit et mihi et meis omnibus.