Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius. quapropter velim honoris mei causa, quibus rebus honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam liberalissime C. Flavium tractes. id mihi sic erit gratum, ut gratius esse nihil possit.
sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex C. Flavi officio et observantia et praeterea splendore atque is inter suos gratia magnam voluptatem esse capturum. vale.
in Halaesina civitate tam lauta tamque nobili coniunctissimos habeo et hospitio et familiaritate M. et C. Clodios Archagathum et Philonem. sed vereor ne, quia compluris tibi praecipue commendo, exaequare videar ambitione quadam commendationes meas ; quamquam a te quidem cumulate satis fit et mihi et meis omnibus.