Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego, quod in me ipso experiri potui, ad te deferam ; in eo quantum sit ponderis tu videbis. quam partem in re p. causamque defenderim, per quos homines ordinesque steterim quibusque munitus fuerim non ignoras. hoc mihi velim credas, si quid fecerim hoc ipso in bello minus ex Caesaris voluntate (quod intellexi scire ipsum Caesarem me invitissimum fecisse), id fecisse aliorum consilio, hortatu, auctoritate ; quod fuerim moderatior temperatiorque quam in ea parte . quisquam, id me fecisse maxime auctoritate Capitonis ; cuius similis si reliquos necessarios habuissem, rei p. fortasse non nihil, mihi certe plurimum profuissem.

hanc rem, mi Plance, si effeceris, meam de tua erga me benevolentia spem confirmaveris, ipsum Capitonem, gratissimum, officiosissimum, optimum virum, ad tuam necessitudinem tuo summo beneficio adiunxeris.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO ACILIO PROCONSVLI S.

L. Manlius est Sosis. is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis R. factus decurioque Neapoli ; erat enim adscriptus in id municipium ante civitatem sociis et Latinis datam. eius frater Catinae nuper mortuus est. nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum, et est hodie in bonis ; sed quoniam habet praeterea negotia vetera in Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector.