Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Cum signaretur argentum Apolloniae, non possum dicere eum praefuisse neque possum negare adfuisse, sed non plus duobus aut tribus mensibus. deinde afuit a castris ; fugit omne negotium. hoc mihi ut testi velim credas ; meam enim ille maestitiam in illo bello videbat, mecum omnia communicabat. itaque abdidit se in intimam Macedoniam, quo potuit longissime a castris, non modo ut non praeesset ulli negotio sed etiam ut ne interesset quidem. is post proelium se ad hominem necessarium, A. Plautium, in Bithyniam contulit. ibi eum Caesar cum vidisset, nihil aspere, nihil acerbe dixit, Romam iussit venire. ille in morbum continuo incidit, ex quo non convaluit. aeger Corcyram venit ibi est mortuus. testamento, quod Romae Paulo et Marcello consulibus fecerat, heres ex parte dimidia et tertia est Capito ; in sextante sunt ii quorum pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse ea est ad HS X_X_X_. sed de hoc Caesar viderit.