Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

exspectare te arbitror haec tam longe repetita principia quo spectent. id primum ergo habeto, non sine magna iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam. C. Ateio Capitone utor familiarissime. notae tibi sunt varietates meorum temporum. in omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae.

huius propinquus fuit T. Antistius. qui cum sorte quaestor Macedoniam obtineret neque ei successum esset, Pompeius in eam provinciam cum exercitu venit. facere Antistius nihil potuit ; nam si potuisset, nihil ei fuisset antiquius quam ad Capitonem, quem ut parentem diligebat, reverti, praesertim cum sciret quanti is Caesarem faceret semperque fecisset. sed oppressus tantum attigit negoti quantum recusare non potuit.