Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ego cum tuo Servio iucundissime et coniunctissime vivo magnamque cum ex ingenio eius singularique studio tum ex virtute et probitate voluptatem capio.
etsi libenter petere a te soleo, si quid opus est meorum cuipiam, tamen multo libentius gratias tibi ago, cum fecisti aliquid commendatione mea, quod semper facis. incredibile est enim quas mihi gratias omnes agant, etiam mediocriter a me tibi commendati. quae mihi omnia grata, sed de L. Mescinio gratissimum. sic enim est mecum locutus, te, ut meas litteras legeris, statim procuratoribus suis pollicitum esse omnia, multo vero plura et maiora fecisse. id igitur (puto enim etiam atque etiam mihi dicendum esse) velim existimes mihi te fecisse gratissimum.
quod quidem hoc vehementius laetor, quod ex ipso Mescinio te video magnam capturum voluptatem ; est enim in eo cum virtus et probitas et summum officium summaque observantia tum studia illa nostra, quibus antea delectabamur nunc etiam vivimus. quod reliquum est, velim augeas tua in eum beneficia omnibus quae te erunt dignae ; sed duo, quae te nominatim rogo, primum ut, si quid satis dandum erit 'AMPLIVS EO NOMINE NON PETI,' cures ut satis detur fide mea ; deinde, cum fere consistat hereditas in iis rebus, quas avertit Oppia, quae uxor Mindi fuit, adiuves ineasque rationem quem ad modum ea mulier Romam perducatur. quod si putarit illa fore, ut opinio nostra est, negotium conficiemus. hoc ut adsequamur, te vehementer etiam atque etiam rogo.
illud, quod supra scripsi, id tibi confirmo in meque recipio, te ea quae fecisti Mescini causa quaeque feceris ita bene conlocaturum, ut ipse iudices homini te gratissimo, iucundissimo benigne fecisse. volo enim ad id quod mea causa fecisti hoc etiam accedere.
nec Lacedaemonios dubitare arbitror quin ipsi sua maiorumque suorum auctoritate satis commendati sint fidei et iustitiae tuae, et ego, qui te optime novissem, non dubitavi quin tibi notissima et iura et merita populorum essent. itaque cum a me peteret Philippus Lacedaemonius ut tibi civitatem commendarem etsi memineram me ei civitati omnia debere, tamen respondi commendatione Lacedaemonios apud te non egere.
itaque sic velim existimes, me omnis Achaiae civitates arbitrari pro horum temporum perturbatione felicis, quod iis tu praesis, eundemque me ita iudicasse, te, quod unus optime nosses non nostra solum sed etiam Graeciae monumenta omnia, tua ponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore. qua re tantum a te peto ut, quom ea facies Lacedaemoniorum causa quae tua fides, amplitudo, iustitia postulabit, iis, si tibi videbitur, significes te non moleste ferre, quod intellegas ea quae facias mihi quoque grata esse. pertinet enim ad officium meum eos existimare curae mihi suas res esse. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
non dubito quin scias in iis necessariis, qui tibi a patre relicti sunt, me tibi esse vel coniunctissimum non iis modo causis, quae speciem habent magnae coniunctionis, sed iis etiam, quae familiaritate et consuetudine tenentur, quam scis mihi iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse. ab his initiis noster in te amor profectus auxit paternam necessitudinem, et eo magis, quod intellexi, ut primum per aetatem iudicium facere potueris quanti quisque tibi faciendus esset, me a te in primis coeptum esse observari, coli, diligi. accedebat non mediocre vinculum cum studio. rum, quod ipsum est per se grave, tum eorum studiorum earumque artium, quae per se ipsae eos qui voluntate eadem sunt etiam familiaritate devinciunt.
exspectare te arbitror haec tam longe repetita principia quo spectent. id primum ergo habeto, non sine magna iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam. C. Ateio Capitone utor familiarissime. notae tibi sunt varietates meorum temporum. in omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae.