Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
C. Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Aviani, patroni sui, nomine ; nec liberalius nec honorificentius potuisse tractari nec se praesentem nec rem familiarem absentis patroni sui. id mihi cum iucundum est eorum causa, quos tibi ego summa necessitudine et summa coniunctione adductus commendaveram, quod M. Aemilius unus est ex meis familiarissimis atque intimis maxime necessarius, homo et magnis meis beneficiis devinctus et prope omnium, qui mihi debere aliquid videntur, gratissimus, tum multo iucundius te esse in me tali voluntate, ut plus prosis amicis meis quam ego praesens fortasse prodessem, credo, quod magis ego dubitarem quid illorum causa facerem, quam tu quid mea.