Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de quo etsi pro tua facilitate et humanitate purgatum se tibi scribit esse, tamen primum, ut debeo, tibi maximas gratias ago, cum tantum litterae meae potuerunt, ut iis lectis omnem offensionem suspicionis, quam habueras de Lysone, deponeres, deinde credas mihi adfirmanti velim me hoc non pro Lysone magis quam pro omnibus scribere, hominem esse neminem, qui umquam mentionem tui sine tua summa laude fecerit ; Lyso vero cum mecum prope cotidie esset unaque viveret, non solum quia libenter me audire arbitrabatur, sed quia libentius ipse loquebatur, omnia mihi tua et facta et dicta laudabat.
quapropter etsi a te ita tractatur, ut iam non desideret commendationem meam unisque se litteris meis omnia consecutum putet, tamen a te peto in maiorem modum ut eum etiam atque etiam tuis officiis, liberalitate conplectare. scriberem ad te qualis vir esset, ut superioribus litteris feceram, nisi eum iam per se ipsum tibi satis notum esse arbitrarer.
Hagesaretus Larisaeus magnis meis beneficiis ornatus in consulatu meo memor et gratus fuit meque postea diligentissime coluit. Eum tibi magno opere commendo ut et hospitem meum et familiarem meum et gratum hominem et virum bonum et principem civitatis suae et tua necessitudine dignissimum. pergratum mihi feceris, si dederis operam ut is intellegat hanc meam commendationem magnum apud te pondus habuisse.
L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi quaestor fuit ; sed hanc causam, quam ego, ut a maioribus accepi, semper gravem duxi, fecit virtute et humanitate sua iustiorem. itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec libentius. is quamquam confidere videbatur te sua causa quae honeste posses libenter esse facturum, magnum esse tamen speravit apud te meas quoque litteras pondus habituras. id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta coniunctio.