Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
M. Aemilius Avianius ab ineunte adulescentia me observavit semperque dilexit, vir cum bonus tum perhumanus et in omni genere offici diligendus. quem si arbitrarer esse Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam nunc, ubi ego reliqui, Cibyrae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere ; perficeret enim ipse profecto suis moribus suaque humanitate ut sine cuiusquam commendatione diligeretur abs te non minus quam et a me et a ceteris suis familiaribus.
sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum domum eius quae est Sicyone remque familiarem, maxime C. Avianium Hammonium, libertum eius, quem quidem tibi etiam suo nomine commendo. nam cum propterea mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset. itaque peto a te ut eum Hammonium et in patroni eius negotio sic tueare ut eius procuratorem, quem tibi commendo, et ipsum suo nomine diligas habeasque in numero tuorum. hominem pudentem et officiosum cognosces et dignum qui a te diligatur. vale.
T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo ; nam et semper me coluit diligentissimeque observavit et a studiis nostris non abhorret. accedit eo quod Varro Murena magno opere eius causa vult omnia ; qui tamen existimavit, etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea commendatione aliquid accessionis fore. me quidem cum Manli familiaritas tum Varronis studium commovit ut ad te quam accuratissime scriberem.
gratissimum igitur mihi feceris, si huic commendationi meae tantum tribueris quantum cui tribuisti plurimum, id est, si T. Manlium quam maxime, quibuscumque rebus honeste ac pro tua dignitate poteris, iuveris atque ornaveris ; ex ipsiusque praeterea gratissimis et humanissimis moribus confirmo tibi te eum, quem soles fructum a bonorum virorum officiis exspectare, esse capturum.
L. Cossinio, amico et tribuli tuo, valde familiariter utor ; nam et inter nosmet ipsos vetus usus intercedit et Atticus noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit. itaque tota Cossini domus me diligit in primisque libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus.
hunc tibi ita commendo, ut, si meus libertus esset eodemque apud me loco esset quo et est apud suum patronum, maiore studio commendare non possem. qua re pergratum mihi feceris, si eum in amicitiam tuam receperis atque eum, quod sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei fuerit, iuveris. id et mihi vehementer gratum erit et tibi postea iucundum ; hominem enim summa probitate, humanitate observantiaque cognosces.
Cum antea capiebam ex officio meo voluptatem, quod memineram quam tibi diligenter Lysonem, hospitem et familiarem meum, commendassem, tum vero, postea quam ex litteris eius cognovi tibi eum falso suspectum fuisse, vehementissime laetatus sum me tam diligentem in eo commendando fuisse. ita enim scripsit ad me, sibi meam commendationem maximo adiumento fuisse, quod ad te delatum diceret sese contra dignitatem tuam Romae de te loqui solitum esse.
de quo etsi pro tua facilitate et humanitate purgatum se tibi scribit esse, tamen primum, ut debeo, tibi maximas gratias ago, cum tantum litterae meae potuerunt, ut iis lectis omnem offensionem suspicionis, quam habueras de Lysone, deponeres, deinde credas mihi adfirmanti velim me hoc non pro Lysone magis quam pro omnibus scribere, hominem esse neminem, qui umquam mentionem tui sine tua summa laude fecerit ; Lyso vero cum mecum prope cotidie esset unaque viveret, non solum quia libenter me audire arbitrabatur, sed quia libentius ipse loquebatur, omnia mihi tua et facta et dicta laudabat.