Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sin autem propter verecundiam suam minus se tibi obtulit aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est cur maioris commendationis indigeat, sic tibi eum commendo, ut neque maiore studio quemquam neque iustioribus de causis commendare possim, faciamque id quod debent facere ii qui religiose et sine ambitione commendant ; spondebo enim tibi vel potius spondeo in meque recipio eos esse M'. Curi mores eamque cum probitatem tum etiam humanitatem, ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi sit cognitus, dignum sis existimaturus. mihi certe gratissimum feceris, si intellexero has litteras tantum, quantum scribens confidebam, apud te pondus habuisse.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO. S.

non concedam ut Attico nostro, quem elatum laetitia vidi, iucundiores tuae suavissime ad eum et humanissime scriptae litterae fuerint quam mihi. nam etsi utrique nostrum prope aeque gratae erant, tamen ego admirabar magis te, qui, si rogatus aut certe admonitus liberaliter Attico respondisses †(quod tamen dubium nobis quin ita futurum fuerit non erat), ultro ad eum scripsisse eique nec opinanti voluntatem tuam tantam per litteras detulisse. de quo non modo rogare te ut eo studiosius mea quoque causa facias non debeo (nihil enim cumulatius fieri potest quam polliceris), sed ne gratias quidem agere, quod tu et ipsius causa et tua sponte feceris ;

illud tamen dicam, mihi id, quod fecisti, esse gratissimum. tale enim tuum iudicium de homine eo, quem ego unice diligo, non potest mihi non summe esse iucundum ; quod cum ita sit, esse gratum necesse est. sed tamen, quoniam mihi pro coniunctione nostra vel peccare apud te in scribendo licet, utrumque eorum, quae negavi mihi facienda esse, faciam ; nam et ad id, quod Attici causa te ostendisti esse facturum, tantum velim addas, quantum ex nostro amore accessionis fieri potest, et, quod modo verebar, tibi gratias agere, nunc plane ago teque ita existimare volo, quibuscumque officiis in Epiroticis reliquisque rebus Atticum obstrinxeris, iisdem me tibi obligatum fore.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO S.

Cum Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium vetus, quam ego necessitudinem sancte colendam puto ; sed ea causa est etiam cum aliis compluribus, familiaritas tanta nullo cum hospite, et ea cum officiis eius multis tum etiam consuetudine cotidiana sic est aucta, ut nihil sit familiaritate nostra coniunctius. is cum Romae annum prope ita fuisset, ut mecum viveret, etsi eramus in magna spe te meis litteris commendationeque diligentissime facturum id, quod fecisti, ut eius rem et fortunas absentis tuerere, tamen, quod in unius potestate erant omnia et quod Lyso fuerat in nostra causa nostrisque praesidiis, cotidie aliquid timebamus. effectum tamen est et ipsius splendore et nostro reliquorumque hospitum studio ut omnia quae vellemus a Caesare impetrarentur, quod intelleges ex iis litteris, quas Caesar ad te dedit.

nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione quasi adepti iam omnia, sed eo vehementius a te contendimus ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam recipias ; cuius dubia fortuna timidius tecum agebamus verentes ne quid accideret eius modi ut ne tu quidem mederi posses ; explorata vero eius incolumitate omnia a te summo studio et cura peto. quae ne singula enumerem, totam tibi domum commendo, in his adulescentem filium eius, quem C. Maenius Gemellus, cliens meus, cum in calamitate exsili sui Patrensis civis factus esset, Patrensium legibus adoptavit1 ut eius ipsius hereditatis ius causamque tueare.

caput illud est ut Lysonem, quem ego virum optimum a gratissimumque cognovi, recipias in necessitudinem tuam. quod si feceris, non dubito quin in eo diligendo ceterisque postea commendando idem quod ego sis iudici et voluntatis habiturus. quod cum fieri vehementer studeo tum etiam illud vereor ne, si minus cumulate videbere fecisse aliquid eius causa, me ille neglegenter scripsisse putet, non te oblitum mei. quanti enim me faceres cum ex sermonibus cotidianis meis tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO S.

Asclapone Patrensi medico utor familiariter, eiusque cum consuetudo mihi iucunda fuit tum ars etiam, quam sum expertus in valetudine meorum ; in qua mihi cum ipsa scientia tum etiam fidelitate benevolentiaque satis fecit. hunc igitur tibi commendo et a te peto ut des operam ut intellegat diligenter me scripsisse de sese meamque commendationem usui magno sibi fuisse. erit id mihi vehementer gratum.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO S.

M. Aemilius Avianius ab ineunte adulescentia me observavit semperque dilexit, vir cum bonus tum perhumanus et in omni genere offici diligendus. quem si arbitrarer esse Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam nunc, ubi ego reliqui, Cibyrae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere ; perficeret enim ipse profecto suis moribus suaque humanitate ut sine cuiusquam commendatione diligeretur abs te non minus quam et a me et a ceteris suis familiaribus.

sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum domum eius quae est Sicyone remque familiarem, maxime C. Avianium Hammonium, libertum eius, quem quidem tibi etiam suo nomine commendo. nam cum propterea mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset. itaque peto a te ut eum Hammonium et in patroni eius negotio sic tueare ut eius procuratorem, quem tibi commendo, et ipsum suo nomine diligas habeasque in numero tuorum. hominem pudentem et officiosum cognosces et dignum qui a te diligatur. vale.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO S.

T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo ; nam et semper me coluit diligentissimeque observavit et a studiis nostris non abhorret. accedit eo quod Varro Murena magno opere eius causa vult omnia ; qui tamen existimavit, etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea commendatione aliquid accessionis fore. me quidem cum Manli familiaritas tum Varronis studium commovit ut ad te quam accuratissime scriberem.

gratissimum igitur mihi feceris, si huic commendationi meae tantum tribueris quantum cui tribuisti plurimum, id est, si T. Manlium quam maxime, quibuscumque rebus honeste ac pro tua dignitate poteris, iuveris atque ornaveris ; ex ipsiusque praeterea gratissimis et humanissimis moribus confirmo tibi te eum, quem soles fructum a bonorum virorum officiis exspectare, esse capturum.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO S.

L. Cossinio, amico et tribuli tuo, valde familiariter utor ; nam et inter nosmet ipsos vetus usus intercedit et Atticus noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit. itaque tota Cossini domus me diligit in primisque libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus.

hunc tibi ita commendo, ut, si meus libertus esset eodemque apud me loco esset quo et est apud suum patronum, maiore studio commendare non possem. qua re pergratum mihi feceris, si eum in amicitiam tuam receperis atque eum, quod sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei fuerit, iuveris. id et mihi vehementer gratum erit et tibi postea iucundum ; hominem enim summa probitate, humanitate observantiaque cognosces.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO S.

Cum antea capiebam ex officio meo voluptatem, quod memineram quam tibi diligenter Lysonem, hospitem et familiarem meum, commendassem, tum vero, postea quam ex litteris eius cognovi tibi eum falso suspectum fuisse, vehementissime laetatus sum me tam diligentem in eo commendando fuisse. ita enim scripsit ad me, sibi meam commendationem maximo adiumento fuisse, quod ad te delatum diceret sese contra dignitatem tuam Romae de te loqui solitum esse.

de quo etsi pro tua facilitate et humanitate purgatum se tibi scribit esse, tamen primum, ut debeo, tibi maximas gratias ago, cum tantum litterae meae potuerunt, ut iis lectis omnem offensionem suspicionis, quam habueras de Lysone, deponeres, deinde credas mihi adfirmanti velim me hoc non pro Lysone magis quam pro omnibus scribere, hominem esse neminem, qui umquam mentionem tui sine tua summa laude fecerit ; Lyso vero cum mecum prope cotidie esset unaque viveret, non solum quia libenter me audire arbitrabatur, sed quia libentius ipse loquebatur, omnia mihi tua et facta et dicta laudabat.

quapropter etsi a te ita tractatur, ut iam non desideret commendationem meam unisque se litteris meis omnia consecutum putet, tamen a te peto in maiorem modum ut eum etiam atque etiam tuis officiis, liberalitate conplectare. scriberem ad te qualis vir esset, ut superioribus litteris feceram, nisi eum iam per se ipsum tibi satis notum esse arbitrarer.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO S.

Hagesaretus Larisaeus magnis meis beneficiis ornatus in consulatu meo memor et gratus fuit meque postea diligentissime coluit. Eum tibi magno opere commendo ut et hospitem meum et familiarem meum et gratum hominem et virum bonum et principem civitatis suae et tua necessitudine dignissimum. pergratum mihi feceris, si dederis operam ut is intellegat hanc meam commendationem magnum apud te pondus habuisse.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO S.

L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi quaestor fuit ; sed hanc causam, quam ego, ut a maioribus accepi, semper gravem duxi, fecit virtute et humanitate sua iustiorem. itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec libentius. is quamquam confidere videbatur te sua causa quae honeste posses libenter esse facturum, magnum esse tamen speravit apud te meas quoque litteras pondus habituras. id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta coniunctio.