Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

bonos viros ad tuam necessitudinem adiunxeris municipiumque gratissimum beneficio tuo de. vinxeris, mihi vero etiam gratius feceris, quod cum semper tueri municipes meos consuevi, tum hic annus praecipue ad meam curam officiumque pertinet. nam constituendi municipi causa hoc anno aedilem filium meum fieri volui et fratris filium et M. Caesium, hominem mihi maxime necessarium ; is enim magistratus in nostro municipio nec alius ullus creari solet. quos cohonestaris in primisque me, si res p. municipi tuo studio, diligentia bene administrata erit. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.

Scr. Romae paulo post ep. xi.CICERO BRVTO S.

Alia epistula communiter commendavi tibi legatos Arpinatium, ut potui diligentissime, hac separatim Q. Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam, sed ut ad hanc addam. nam et privignus est M. Caesi, mei maxime et familiaris et necessari, et fuit in Cilicia mecum tribunus militum ; quo in munere ita se tractavit, ut accepisse ab eo beneficium viderer, non dedisse.

est praeterea, quod apud te valet plurimum, a nostris studiis non abhorrens. qua re velim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria. vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem cum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi ; quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus.

Scr. Romae paulo post ep. xis.CICERO BRVTO S.

L. Castronius Paetus, longe princeps municipi Lucensis, est honestus, gravis, plenus offici, bonus plane vir et cum virtutibus tum etiam fortuna, si quid hoc ad rem pertinet, ornatus ; meus autem est familiarissimus, sic prosus ut nostri ordinis observet neminem diligentius. qua re ut et meum amicum et tua dignum amicitia tibi commendo. cui quibuscumque rebus commodaveris, tibi profecto iucundum, mihi certe erit gratum. vale.

Scr. Romae paulo post ep. xiii.CICERO BRVTO S.

L. Titio Strabone, equite R. in primis honesto et ornato, familiarissime utor ; omnia mihi cum eo intercedunt iura summae necessitudinis. huic in tua provincia pecuniam debet P. Cornelius. ea res a Volcacio, qui Romae ius dicit, reiecta in Galliam est.

peto a te hoc diligentius quam si mea res esset, quo est honestius de amicorum pecunia laborare quam de sua, ut negotium conficiendum cures, ipse suscipias, transigas operamque des, quoad tibi aequum et rectum videbitur, ut quam commodissima condicione libertus Strabonis, qui eius rei causa missus est, negotium conficiat ad nummosque perveniat. id et mihi gratissimum erit et tu ipse L. Titium cognosces amicitia tua dignissimum. quod ut tibi curae sit, ut omnia solent esse quae me velle scis, te vehementer etiam atque etiam rogo.