Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
is igitur Patro cum ad me Romam litteras misisset, uti te sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri ; idem, ut veni Athenas, cum idem ad te scriberem rogasset, ob eam causam impetravit, quod te abiecisse illam aedificationem constabat inter omnis amicos tuos.
quod si ita est et si iam tua plane nihil interest, velim, si qua offensiuncula facta est animi tui perversitate aliquorum (novi enim gentem illam), des te ad lenitatem vel propter summam tuam humanitatem vel etiam honoris mei causa. equidem, si quid ipse sentiam quaeris, nec cur ille tanto opere contendat video, nec cur tu repugnes, nisi tamen multo minus tibi concedi potest quam illi laborare sine causa. quamquam Patronis et orationem et causam tibi cognitam esse certo scio ; honorem, officium, testamentorum ius, Epicuri auctoritatem, Phaedri obtestationem, sedem, domicilium, vestigia summorum hominum sibi tuenda esse dicit. totam hominis vitam rationemque quam sequitur in philosophia, derideamus licet, si hanc eius contentionem volumus reprehendere ; sed me hercules, quoniam illi ceterisque, quos illa delectant, non valde inimici sumus nescio an ignoscendum sit huic, si tanto opere laborat; in quo etiam si peccat, magis ineptiis quam improbitate peccat.