Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
nos hic de Dolabella audiebamus quae vellemus, sed certos auctores non habebamus. te quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse. hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas. nihil est tantum quod non p. R. a te perfici atque obtineri posse iudicet. vale.
brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit et, vere ut dicam, non satis occurrit quid scribam nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus. ' tamquam enim clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella satis illos quidem constantis, sed adhuc sine auctore.