Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam ; fama nuntiabat te esse in Syria, auctor erat nemo. de Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses. itaque constabat eum recipi in Syriam non oportere. summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. scriberem plura, si rem causamque nossem ; nunc quae scribo scribo ex opinione hominum atque fama. tuas litteras avide exspecto. vale.
hiemem credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid ageres maximeque ubi esses ; loquebantur omnes tamen (credo, quod volebant) in Syria te esse, habere copias. id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus ; res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem. quod si tu ea tenes quae putamus, magnis subsidiis fulta res p. est ; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis.