Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ceteris de rebus maximeque de pecunia, cum Pansae mortem ignorares, scripsisti quae per nos ab eo consequi te posse arbitrarere. quae te non fefellissent, si viveret ; nam te diligebat ; post mortem autem eius quid fieri posset non videbamus. de Venuleio, Latino, Horatio valde laudo ; illud non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse (honore enim cum ignominia dignis non erant comparandi), eosque, ex s. c. si non decedunt, cogendos ut decedant existimo. haec fere ad eas litteras, quas eodem exemplo is binas accepi ; de reliquo velim tibi persuadeas non esse mihi meam dignitatem tua cariorem.

Scr. Athenis inter vii K. et prid. Non. Quint. a. 703 (51).M. CICERO S. D. C. MEMMIO

etsi non satis mihi constiterat cum aliquane animi mei molestia an potius libenter te Athenis visurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me adficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen vidisse te mallem ; nam quod est molestiae non sane multo levius est, cum te non video, quod esse potuit voluptatis certe, si vidissem te, plus fuisset. itaque non dubitabo dare operam ut te videam, cum id satis commode facere potuero ; interea quod per litteras et agi tecum et, ut arbitror, confici potest agam.