Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quod societatem rei p. conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas gratum est ; quae societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit. gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas ; nec enim id inter nos facere debemus. senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam nisi ad rem novam cogeretur. itaque nec de HS X_X_ nec de HS D_C_C_ quicquam agi nunc per senatum potest. tibi autem ex s. c. imperandum mutuumve sumendum censeo. in re p. quid agatur credo a te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. ego sum spe bona consilio, cura, labore non desum ; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.
non modo tibi cui nostra omnia notissima sunt, sed neminem in populo R. arbitror esse cui sit ignota ea familiaritas quae mihi cum L. Lamia est. etenim magno theatro spectata est tum cum est ab A. Gabinio consule relegatus quod libere et fortiter salutem meam defendisset. nec ex eo amor inter nos natus est sed, quod erat vetus et magnus, propterea nullum periculum pro me adire dubitavit. ad haec officia vel merita potius iucundissima consuetudo accedit, ut nullo prorsus plus homine delecter. non puto te iam exspectare quibus eum tibi verbis commendem ; causa enim tanti amoris intellegis quae verba desideret.