Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

T. Pinarium, familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo ut maiore non possim ; cui cum propter omnis virtutes tum etiam propter studia communia sum amicissimus. is procurat rationes negotiaque Dionysi nostri, quem et tu multum amas et ego omnium plurimum. ea tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen. facies igitur ut ex Pinari, gratissimi hominis, litteris tuum et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.

Scr. Romae xiv K. Apr. a. 711 (43).CICERO CORNIFICIO S.

Liberalibus litteras accepi tuas quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit. eo die non fuit senatus neque postero. Quinquatribus frequenti senatu causam tuam egi non invita Minerva ; etenim eo ipso die senatus decrevit ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur. Pansa tuas litteras recitavit. Magna senatus approbatio consecuta est cum summo gaudio et offensione Minotauri, id est Calvisi et Tauri ; factum de te s. c. honorificum. postulabatur ut etiam illi notarentur ; sed Pansa clementior.

ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. xiii K. Ian. fundamenta ieci rei p. eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae ; mihi enim est adsensus senatus de obtinendis provinciis. nec vero postea destiti labefactare eum qui summa cum tua iniuria contumeliaque rei p. provinciam absens obtinebat. itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio. te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis adfectum vehementer gaudeo .