Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
nam L. Cotta familiaris meus fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit ; L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur ; Ser. Sulpicius et summa auctoritate et optime sentiens non adest ; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero consularis. habes auctores consili publici. qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes perditis? qua re spes est omnis in vobis ; qui si idcirco abestis ut sitis in tuto, ne in vobis quidem ; sin aliquid dignum vestra gloria cogitatis, velim salvis nobis ; sin id minus, res tamen publica per vos brevi tempore ius suum reciperabit. ego tuis neque desum neque dero. qui si quae ad me referent, mea tibi benevolentia fidesque praestabitur. vale.
auget tuus amicus furorem in dies. primum in statua quam posuit in rostris inscripsit 'PARENTI OPTIME MERITO,' ut non modo sicarii sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico 'iudicemini'? iudicemur potius ; vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit fuisse. utinam quidem fuissem! molestus nobis non esset. sed hoc vestrum est ; quod quoniam praeteriit, utinam haberem quid vobis darem consili! sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciendum sit. quid enim est quod contra vim sine vi fieri possit?
consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur. itaque ante diem vi Non. Oct. productus in contionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae quae dici deberent de proditoribus ; de me quidem non dubitanter quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius faceret. cetera cuius modi sint ex hoc iudica quod legato tuo viaticum eripuerunt. quid eos interpretari putas, cum hoc faciunt? ad hostem scilicet portari. O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo servimus. et tamen me quidem favente magis quam sperante etiam nunc residet spes in virtute tua. sed ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere. vale.
vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses ; reliquiarum nihil fuisset. nunc me reliquiae vestrae exercent et quidem praeter ceteros me hercule. quamquam egregios consules habemus sed turpissimos consularis, senatum fortem sed infimo quemque honore fortissimum ; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa : nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius. qui cum essent missi ut Antonio ex senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt. itaque ad nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus.