Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam. qua si saepius uti liceret, nihil esset negoti libertatem et rem p. reciperare ; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur ; quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet. ita nec Pisoni qui in eum primus invectus est nullo adsentiente, nec mihi qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio qui me est consecutus, tuto in senatum venire licet. caedem enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. xiii K. Octobr. a me se facturum putavit ; ad quem paratus venerat, cum in villa Metelli compluris dies commentatus esset. quae autem in lustris et in vino commentatio potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more, non dicere. .