Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
libentissime legi tuas litteras ; in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse ; non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur. bellum quod est in Syria Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi. eam rem tibi volo bene et feliciter evenire ; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua.
sed de Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit. quid enim copiarum haberes cum ipse coniectura consequi poteram tum ex tuis litteris cognovi. itaque opto ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur quas audio duci. quod si paris copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tam diu tenuit quam diu in provincia Parthi fuerunt. sed haec melius ex re et ex tempore constitues ; mihi quidem usque curae erit quid agas, dum quid egeris sciero. Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim ; a te ut idem facias peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant esse.
gratae mihi tuae litterae, nisi quod Sinuessanum deversoriolum contempsisti. quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano et Pompeiano reddideris u(pomnhmatismo\n. sic igitur facies meque amabis et scripto aliquo lacesses ; ego enim respondere facilius possum quam provocare. quod si, †ut es, cessabis, lacessam, nec tua ignavia etiam mihi inertiam adferet. plura otiosus ; haec cum essem in senatu exaravi.
C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione libera. Eum velim rebus omnibus adiuves operamque des ut quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque, quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo idque a te peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem ; quod idem acceperam et id cognoveram a summis viris factitatum. hoc igitur, mi Cornifici, facies ceterisque rebus omnibus eius dignitati reique, si me amas, consules. erit id mihi gratissimum. da operam ut valeas.
nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, conlega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis. at etiam de te contionatur, nec impune ; nam sentiet quos lacessierit. ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis ; a me futura debes cognoscere ; quorum quidem non est difficilis coniectura. oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et loquitur fortiter ; Hirtius noster tardius convalescit. quid futurum sit plane nescio ; spes tamen una est aliquando p. R. maiorum similem fore. ego certe rei p. non deero et, quicquid acciderit a quo mea culpa absit, animo forti feram ; illud profecto, quoad potero, tuam famam et dignitatem tuebor.
A. d. xiii K. Ian. senatus frequens mihi est adsensus cum de ceteris rebus magnis et necessariis tum de provinciis ab iis qui obtinerent retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex s. c. successisset. hoc ego cum rei p. causa censui tum me hercule in primis retinendae dignitatis tuae. quam ob rem te amoris nostri causa rogo, rei p. causa hortor ut ne cui quicquam iuris in tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad dignitatem, qua nihil esse potest praestantius.