Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
tu sicut mihi pollicitus es, adiunges me quam primum ad tuos sermones ; namque illud non dubito quin, si quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam partem et rei et amoris tui ferre. vale et matrem meosque tibi commendatos habe. D. viii K. Iun. Athenis.
grata mihi vehementer est memoria nostri tua quam significasti litteris ; quam ut conserves, non quo de tua con 'stantia dubitem sed quia mos est ita rogandi, rogo. ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea. Romae summum otium est, sed ita ut malis salubre aliquod et honestum negotium ; quod spero fore. video id curae esse Caesari.
me scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te . a iudicio nostro sic scilicet ut doctum hominem ab non indocto paulum dissidere. huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere. dicam tuis ut eum, si velint, describant ad teque mittant ; puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quicquid a me profectum sit, iucundum tibi fore.
quod mihi existimationem tuam dignitatemque commendas, facis tu quidem omnium more, sed velim sic existimes, me cum amori quem inter nos mutuum esse intellegam plurimum tribuam, tum de summo ingenio et de studiis tuis optimis et de spe amplissimae dignitatis ita iudicare ut neminem tibi anteponam, comparem paucos.
quod extremum fuit in ea epistula quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo ; animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere non numquam. epistulas requiris meas ; ego autem numquam, cum mihi denuntiatum esset a tuis ire aliquem, non dedi. quod mihi videor ex tuis litteris intellegere te nihil commissurum esse temere nec ante quam scisses quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet quicquam certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus sis, valde te rogo. etsi periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo tempore me consolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere
utrumque contra accidit ; istic enim bellum est exortum, hic pax consecuta, sed tamen eius modi pax in qua, si adesses, multa te non delectarent, ea tamen quae ne ipsum Caesarem quidem delectant. bellorum enim civilium ii semper exitus sunt, ut non ea solum fiant quae velit victor, sed etiam ut iis mos gerendus sit quibus adiutoribus sit parta victoria. equidem sic iam obdurui ut ludis Caesaris nostri animo aequissimo viderem T. Plancum, audirem Laberi et Publili poemata. nihil mihi tam desse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam. is tu eris, si quam primum veneris ; quod ut facias, non mea solum sed etiam tua interesse arbitror.
libentissime legi tuas litteras ; in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse ; non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur. bellum quod est in Syria Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi. eam rem tibi volo bene et feliciter evenire ; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua.
sed de Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit. quid enim copiarum haberes cum ipse coniectura consequi poteram tum ex tuis litteris cognovi. itaque opto ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur quas audio duci. quod si paris copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tam diu tenuit quam diu in provincia Parthi fuerunt. sed haec melius ex re et ex tempore constitues ; mihi quidem usque curae erit quid agas, dum quid egeris sciero. Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim ; a te ut idem facias peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant esse.