Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
his litteris scriptis milites circiter xxx, quos Dolabella ex Asia conscripserat, ex Syria fugientes in Pamphyliam venerunt. hi nuntiaverunt Dolabellam Antiocheam quae in Syria est venisse, non receptum conatum esse aliquotiens vi introire ; repulsum semper esse cum magno suo detrimento itaque DC circiter amissis, aegris relictis noctu Antiochea profugisse Laudiceam versus ; ea nocte omnis fere Asiaticos milites ab eo discessisse ; ex his ad octingentos Antiocheam redisse et se iis tradidisse qui a Cassio relicti urbi illi praeerant, ceteros per Amanum in Ciliciam descendisse, quo ex numero se quoque esse dicebant; Cassium autem cum suis omnibus copiis nuntiatum esse quadridui iter Laudicea afuisse tum cum Dolabella eo tenderet. quam ob rem opinione celerius confido sceleratissimum latronem poenas daturum. iiii N. Iun. Pergae.