Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

filium tuum, ad Brutum cum veni, videre non potui, ideo is quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius fidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo ; fratris enim loco mihi est qui ex te natus teque dignus est. vale. D. iiii K. Iun. Pergae.

Scr. Pergae 1-6 §§ iiii K., § 7 iiii Non. Iun. a. 711 (43).P. LENTVLVS P. F. PROQ. PROPR. S. D. COSS. PR. TR. PL. SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE

S. v. l. v. v. b. e. v. scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam Macedoniam praesidiaque rei p. quae M. Brutus, v. c., tenebat me contuli et id egi ut, per quos celerrime possent, Asia provincia vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur. quod cum pertimuisset Dolabella vastata provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celeriusque Asia excessisset quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam conligerem, quicquid ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores.