Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Cum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii ut reliquias mei laboris conligerem et pecuniam quam primum Romam mitterem. interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae ampliusque centum navis onerarias in quas exercitus eius imponi posset, idque Dolabellam ea mente comparasse ut, si Syriae spes eum frustrata esset, conscenderet in navis et Italiam peteret seque cum Antoniis et reliquis latronibus coniungeret. cuius rei tanto in timore fui, ut omnibus rebus relictis cum paucioribus et minoribus navibus ad illas ire conatus sim.
quae res, si a Rhodiis non essem interpellatus, fortasse tota sublata esset ; tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae. certe quod maxime timui videor esse consecutus, ut non possit Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius vobis efficere negotium.