Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de Bruto autem nihil adhuc certi ; quem ego, quem ad modum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino. qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus: sed quid ago'? non imitor lakwnismo\n tuum ; altera iam pagella procedit. vince et vale. xiiii K. Quintil.
maximo meo dolore hoc solacio utor, quod intellegunt homines non sine causa me timuisse ista quae acciderunt. deliberent utrum traiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum accersant necne, et mihi stipendium dent an decernant. ad senatum litteras misi. crede mihi, nisi ista omnia ita fiant quem ad modum scribo, magnum nos omnis adituros periculum. rogo te, videte quibus hominibus negotium detis qui ad me legiones adducant. et fide opus est et celeritate. iii Non. Iun. ex castris.