Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quod mihi praecipis ut caveam ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis ; sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere. quam ob rem nec metuo quicquam et cavebo omnia. sed vide ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quicquam timeam. tuis enim opibus et consulatu tuo, etiam si timidi essemus, tamen omnem timorem abiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi. consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris adsignandis ab utroque vestrum, vehementer adsentior. itaque cum quidam de conlegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque nobis integram reservavi. si quid erit occultius et, ut scribis, 'reconditum,' meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur. Pr. non. Iun.
Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. peto a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis. volo te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. Magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum ; cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit.
qua re etsi minus veram causam habebis, tamen vel probabilem aliquam poteris inducere. nutus tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate retinere. quod ut facias ita a te peto, ut maiore studio magisve ex animo petere non possim.