Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
etsi ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares suspicabamur, tamen timidiora mandata videbantur quam erat dignum tua populique Romani victoria. senatus autem, mi Brute, fortis est et habet fortis duces. itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent fortissimum iudicaret, timidum atque ignavum iudicari.
etenim cum te incluso spem maximam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio, quis erat qui quicquam timeret profligato illo, te liberato? nec vero Lepidum timebamus. quis enim esset qui illum tam furiosum arbitraretur ut, qui in maximo bello pacem velle se dixisset, is in optatissima pace bellum rei p. indiceret?
nec dubito quin tu plus provideas ; sed tamen tam recenti gratulatione quam tuo nomine ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam molestiam adferebat. qua re velim equidem, id quod spero, ut plane abiectus et fractus sit Antonius ; sin aliquid virium forte conlegerit, sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem deesse nec rei p. te vivo imperatorem. xiiii K. Iun.
ad senatum quas litteras misi velim prius perlegas et si qua tibi videbuntur commutes. necessario me scripsisse ipse animadvertes ; nam cum putarem quartam et Martiam legiones mecum futuras, ut Druso Paulloque placuerat vobis adsentientibus, minus de reliquis rebus laborandum existimavi ; nunc vero, cum sim cum tironibus egentissimis, valde et meam et vestram vicem timeam necesse est.