Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
etsi mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucundius fuit, quod in summa occupatione tua Planco conlegae mandasti ut te mihi per litteras excusaret; quod fecit ille diligenter. mihi autem nihil amabilius officio tuo et diligentia. coniunctio tua cum conlega concordiaque vestra, quae litteris communibus declarata est, senatui populoque Romano gratissima accidit.
quod superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis sed tecum ipse certa. plura scribere non debeo, praesertim ad te, quo magistro brevitatis uti cogito. Litteras tuas vehementer exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. vale. .
permagni interest quo tibi haec tempore epistula reddita sit, utrum cum sollicitudinis aliquid haberes an cum ab omni molestia vacuus esses. itaque ei praecepi, quem ad te misi, ut tempus observaret epistulae tibi reddendae. nam quem ad modum coram qui ad nos intempestive adeunt molesti saepe sunt, sic epistulae offendunt non loco redditae. si autem, ut spero, nihil te perturbat, nihil impedit, et ille cui mandavi satis scite et commode tempus ad te cepit adeundi, confido me quod velim facile a te impetraturum.
L. Lamia praeturam petit. hoc ego utor uno omnium plurimum ; magna vetustas, magna consuetudo intercedit, quodque plurimum valet, nihil mihi eius est familiaritate iucundius. Magno praeterea beneficio eius magnoque merito sum obligatus. nam Clodianis temporibus, cum equestris ordinis princeps esset proque mea salute acerrime propugnaret, a Gabinio consule relegatus est, quod ante id tempus civi Romano Romae contigit nemini. hoc cum populus Romanus meminit, me ipsum non meminisse turpissimum est. quapropter persuade tibi, mi Brute, me petere praeturam.