Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem p., ea gratissima fuerunt senatui, p. R. probatissima ; quae autem tuae recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt. pacis enim auctor eras; cum conlega tuus, vir clarissimus, a foedissimis, latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax non pactione parienda est. sed de pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere.

me autem impulit tui caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset, et fratris Furnique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire. crede igitur mihi, Plance, omnis, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi R. et cum senatus auctoritate coniunxeris. seiunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum iudicium sed temporum vincla coniunxerunt.