Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram maximis occupationibus impeditus. sed illa cognosces ex aliis ; a me pauca, et ea summatim. habemus fortem senatum, consularis partim timidos, partim male sentientis; magnum damnum factum est in Servio ; L. Caesar optime sentit sed, quod avunculus est, non acerrimas dicit sententias ; consules egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar, de quo spero equidem reliqua ; hoc vero certum habeto, nisi ille veteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de exercitu Antoni ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum fuisse. haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, volui tamen notiora esse. plura scribam, si plus oti habuero.
de meo studio erga salutem et incolumitatem tuam credo te cognosse ex litteris tuorum ; quibus me cumulatissime satis fecisse certo scio, nec iis concedo, quamquam sunt singulari in te benevolentia, ut te salvum malint quam ego. illi mihi necesse est concedant ut tibi plus quam ipsi hoc tempore prodesse possim ; quod quidem nec destiti facere nec desistam et iam in maxima re feci et fundamenta ieci salutis tuae. tu fac bono animo magnoque sis meque tibi nulla re defuturum esse confidas. pridie non. Quintilis.
A. d. xviii K. Mai., quo die Pansa in castris Hirti erat futurus, cum quo ego eram (nam ei obviam processeram millia passus centum, quo maturius veniret), Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam tricesimam, et cohortis praetorias duas, unam suam, alteram Silani, et evocatorum partem. ita obviam venit nobis, quod nos quattuor legiones tironum habere solum arbitrabatur. sed noctu, quo tutius venire in castra potuissemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortis praetorias miserat Hirtius nobis.
Cum equites Antoni apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt ; quas sequi coepimus coacti, quoniam retinere eas non potueramus. Antonius ad forum Gallorum suas copias continebat neque sciri volebat se legiones habere ; tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. postea quam vidit se invito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones iussit tironum. postea quam angustias paludis et silvarum transiimus, acies est instructa a nobis xii cohortium ; nondum venerant legiones duae :
repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari; etsi dexterius cornu, in quo ego eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem xxxv Antoni, ut amplius passus D ultra aciem, quo loco steterat, processerit. itaque cum equites nostrum cornu circumire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros adgrederentur. interim video me esse inter Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto. repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat ex castris, scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila coicere velle. ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus.
in ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant et to cohors praetoria, pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circumibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Cum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius tamquam victor castra putavit se posse capere. quo cum venit, compluris ibi amisit nec egit quicquam. audita re Hirtius cum cohortibus xx veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit copiasque eius omnis delevit, fugavit eodemque loco, ubi erat pugnatum, ad forum Gallorum ; Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua ad Mutinam recepit ;
Hirtius in ea castra redit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum ; nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetoriarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa Lx sunt relata Antoni ; res bene gesta est. A. d. xvii K. Mai. ex castris.
minime mirum tibi debet videri nihil me scripsisse de re p., postea quam itum est ad arma. nam saltus Castulonensis, qui semper tenuit nostros tabellarios, etsi nunc frequentioribus latrociniis infestior factus est, tamen nequaquam tanta in hora est, quanta qui locis omnibus dispositi ab utraque parte scrutantur tabellarios et retinent. itaque nisi nave perlatae litterae essent, omnino nescirem quid istic fieret. nunc vero nactus occasionem, postea quam navigari coeptum est, cupidissime et quam creberrime potero scribam ad te.