Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
nam cum senatum a. d. xiii K. Ian. tr. pl. vocavissent deque alia re referrent, totam rem p. sum complexus egique acerrime senatumque iam languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis animi quam ingeni viribus. hic dies meaque contentio atque actio spem primum populo R. attulit libertatis reciperandae ; nec vero ipse postea tempus ullum intermisi de re p. non cogitandi solum sed etiam agendi.
quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram maximis occupationibus impeditus. sed illa cognosces ex aliis ; a me pauca, et ea summatim. habemus fortem senatum, consularis partim timidos, partim male sentientis; magnum damnum factum est in Servio ; L. Caesar optime sentit sed, quod avunculus est, non acerrimas dicit sententias ; consules egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar, de quo spero equidem reliqua ; hoc vero certum habeto, nisi ille veteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de exercitu Antoni ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum fuisse. haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, volui tamen notiora esse. plura scribam, si plus oti habuero.