Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

O mi Furni, quam tu tuam causam non nosti, qui alienas tam facile discas! tu nunc candidatum te putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis? non arbitror te ita sentire ; omnis enim tuos ad laudem impetus novi. quod si ut scribis ita sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum. te adipiscendi magistratus levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure et vere ferunt? scilicet id agitur utrum hac petitione an proxima praetor fias, non ut ita de re p. mereare, omni honore ut dignissimus iudicere.

utrum nescis quam alte ascenderis, an pro nihilo id putas? si nescis, tibi ignosco, nos in culpa sumus ; sin intellegis, ulla tibi est praetura vel officio, quod pauci, vel gloria, quam omnes sequuntur, dulcior? hac de re et ego et Calvisius, homo magni iudici tuique amantissimus, te accusamus cotidie. comitia tamen, quoniam ex iis pendes, quantum facere possumus, quod multis de causis rei p. arbitramur conducere, in Ianuarium mensem protrudimus. vince igitur et vale.

Scr. Romae xiii K. Apr. vesperi a. 711 (43). CICERO LEPIDO S.

quod mihi pro summa erga te benevolentia magnae curae est, ut quam amplissima dignitate sis, moleste tuli te senatui gratias non egisse, cum esses ab eo ordine ornatus summis honoribus. pacis inter civis conciliandae te cupidum esse laetor. eam si a servitute seiungis, consules et rei p. et dignitati tuae ; sin ista pax perditum hominem in possessionem impotentissimi dominatus restitutura est, hoc animo scito omnis sanos, ut mortem servituti anteponant.

itaque sapientius meo quidem iudicio facies, si te in istam pacificationem non interpones, quae neque senatui neque populo nec cuiquam bono probatur. sed haec audies ex aliis aut certior fies litteris ; tu pro tua prudentia quid optimum factu sit videbis.

Scr. Romae circ. iv Non. Febr. a. 711 (43).CICERO TREBONIO S.

quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis invitasses! reliquiarum nihil haberemus. at nunc cum iis tantum negoti est, ut vestrum illud divinum in rem p. beneficium non nullam habeat querelam. quod vero a te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis, interdum, quod mihi vix fas est, tibi subirascor ; mihi enim negoti plus reliquisti uni quam praeter me omnibus. ut enim primum post Antoni foedissimum discessum senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reverti pristinum, quem tu cum civi acerrimo, patre tuo, in ore et amore semper habuisti.