Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset, si aut tuto in senatum aut honeste venire potuissem ; sed nec sine periculo quisquam libere de re p. sentiens versari potest in summa impunitate gladiorum, nec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de re p. dicere, ubi me et melius et propius audiant armati quam senatores.

quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque studium meum desiderabis ; ne in publicis quidem, si quid erit in quo me interesse necesse sit, umquam deero ne cum periculo quidem meo dignitati tuae; in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt, peto a te ut me rationem habere velis et salutis et dignitatis meae.

Scr. Romae paulo post iv Id. Dec. a. 710 (44).CICERO PLANCO S.

cum ipsum Furnium per se vidi libentissime, tum hoc libentius quod illum audiens te videbar audire; nam et in re militari virtutem et in administranda provincia iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea mihi non ignaram in consuetudine et familiaritate suavitatem tuam ; adiunxit praeterea summam erga se liberalitatem. quae omnia mihi iucunda, hoc extremum etiam gratum fuit.