Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed, mi Plance, incumbe ut belli extrema perficias. in hoc erit summa et gratia et gloria. cupio omnia rei p. causa ; sed me hercules in ea conservanda iam defetigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dedere ; quam complectere obsecro. qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit.
ita erant omnia quae istim adferebantur incerta, ut quid ad te scriberem non occurreret. modo enim quae vellemus de Lepido, modo contra nuntiabantur ; de te tamen fama constans nec decipi posse nec vinci ; quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae.
sed accepi litteras a conlega tuo datas Idibus Maiis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium ; quod erit certius, si tu ad nos idem scripseris. sed minus audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. verum, ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?), sic decipi te non potuisse quis non videt? nunc vero etiam iam erroris causa sublata est ; culpa enim illa 'his ad eundem' vulgari reprehensa proverbio est. sin ut scripsisti ad conlegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus nec tamen erimus prius quam ita esse tu nos feceris certiores.
mea quidem, ut ad te saepius scripsi, haec sententia est, qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli confectorem fore ; quem te et opto esse et confido futurum. studia mea erga te, quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse quam ego putavi fore, minime miror vehementerque laetor. quae quidem tu, si recte istic erit, maiora et graviora cognosces. iiii K. Iun.
puderet me inconstantiae mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate penderent. omnia feci qua re Lepido coniuncto ad rem p. defendendam minore sollicitudine vestra perditis resisterem ; omnia ei et petenti recepi et ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse usurum communique consilio bellum administraturum. credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat. non licuit diutius bene de eo sperare ; illud certe cavi et cavebo ne mea credulitate rei p. summa fallatur.