Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi rei p. causa maxime gaudere debeo tantum ei te praesidi, tantum opis attulisse extremis paene temporibus, tamen ita te victorem complectar re p. reciperata, ut magnam partem mihi laetitiae tua dignitas adfert, quam et esse iam et futuram amplissimam intellego. cave enim putes ullis umquam litteras gratiores quam tuas in senatu esse recitatas ; idque contigit cum meritorum tuorum in rem p. eximia quadam magnitudine tum verborum sententiarumque gravitate. quod mihi quidem minime novum, qui et te nossem et tuarum litterarum ad me missarum promissa meminissem et haberem a Furnio nostro tua penitus consilia cognita, sed senatui maiora visa sunt quam erant exspectata, non quo umquam de tua voluntate dubitasset, sed nec quantum facere posses nec quo progredi velles exploratum satis habebat.

itaque cum a. d. vii Idus Aprilis mane mihi tuas litteras M. Varisidius reddidisset easque legissem, incredibili gaudio sum elatus ; cumque magna multitudo optimorum virorum et civium me de domo deduceret, feci continuo omnis participes meae voluptatis. interim ad me venit Munatius noster, ut consuerat. at ego ei litteras tuas, nihildum enim sciebat; nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te mandatum esse dicebat. Paulo post idem mihi Munatius eas litteras legendas dedit quas ipsi miseras, et eas quas publice.