Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam quod rei p. consulere debemus, tamen tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium, studium, officium, operam, laborem, diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus. ita facillime et rei p., quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto, me intellego satis facturum.

Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat, nec miror et gaudeo teque hoc existimare volo, quicquid in eum iudici officique contuleris, id it a me accipere, ut in me ipsum te putem contulisse.

Scr. Romae inter xiii K. et iii Non. Oct. a. 710 (44). CICERO PLANCO S.

meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset, si aut tuto in senatum aut honeste venire potuissem ; sed nec sine periculo quisquam libere de re p. sentiens versari potest in summa impunitate gladiorum, nec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de re p. dicere, ubi me et melius et propius audiant armati quam senatores.

quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque studium meum desiderabis ; ne in publicis quidem, si quid erit in quo me interesse necesse sit, umquam deero ne cum periculo quidem meo dignitati tuae; in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt, peto a te ut me rationem habere velis et salutis et dignitatis meae.

Scr. Romae paulo post iv Id. Dec. a. 710 (44).CICERO PLANCO S.

cum ipsum Furnium per se vidi libentissime, tum hoc libentius quod illum audiens te videbar audire; nam et in re militari virtutem et in administranda provincia iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea mihi non ignaram in consuetudine et familiaritate suavitatem tuam ; adiunxit praeterea summam erga se liberalitatem. quae omnia mihi iucunda, hoc extremum etiam gratum fuit.

ego, Plance, necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto quam tu natus es, amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem cum studio meo tum iudicio tuo constitutam. his de causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam mihi tecum statuo debere esse communem. omnia summa consecutus es vii%ute duce, comite fortuna eaque es adeptus adulescens multis invidentibus, quos ingenio industriaque fregisti ; nunc me amantissimum tui, nemini concedentem qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo rei p. statu adquires.

scis profecto (nihil enim te fugere potuit) fuisse quoddam tempus, cum homines existimarent te nimis servire temporibus, quod ego quoque existimarem, te si ea quae patiebare probare etiam arbitrarer ; sed cum intellegerem quid sentires, prudenter te arbitrabar videre quid posses. nunc alia ratio est. omnium rerum tuum iudicium est, idque liberum. consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate rei p. virorum talium. incumbe, per deos immortalis! in eam curam et cogitationem, quae tibi summam dignitatem et gloriam adferat ; unus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re p. divexata, rei p. bene gerendae cursus ad gloriam.

haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere ; sciebam enim ex iisdem te haec haurire fontibus, ex quibus ipse hauseram. qua re modum faciam. nunc tantum significandum putavi, ut potius amorem tibi ostenderem meum quam ostentarem prudentiam. interea quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo.

Scr. in Gallia Transalpina ex. m. Dec. a. 710 (44).PLANCVS CICERONI

gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furni sermone te scripsisse animadverti. ego autem praeteriti temporis excusationem adfero, quod te profectum audieram nec multo ante redisse scii quam ex epistula tua cognovi. nullum enim in te officium ne minimum quidem sine maxima culpa videor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas vel paternae necessitudinis vel meae a pueritia observantiae vel tui erga me . . mutui amoris.

qua re, mi Cicero, quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi te unum esse in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem. omnia igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena, quae summa est, videntur quam fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior. qua re, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere aut, si dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer, quod tu optimum putares ; nunc vero quid est quid me in aliam partem trahere possit? quaecumque in me bona sunt aut fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel inimicissimi iudicio tanta sunt ut praeter bonam famam nihil desiderare videantur.

qua re hoc unum tibi persuade, quantum viribus eniti, consilio providere, auctoritate monere potuero, hoc omne rei p. semper futurum. non est ignotus mihi sensus tuus. neque si facultas optabilis mihi quidem tui praesentis esset, umquam a tuis consiliis discreparem nec nunc committam ut ullum meum factum reprehendere iure possis.

sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore, quid in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam. interim maximam hic sollicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena vitia hae gentes nostra mala suam putent occasionem. quod si proinde ut ipse mereor mihi successerit, certe et tibi, cui maxime cupio, et omnibus viris bonis satis faciam. fac valeas meque mutuo diligas. .

Scr. Romae med. m. Dec. a. 710 (44).CICERO PLANCO S.

binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae intellexi enim te laborare ut ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur. ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem p. pluris aestimandum putarem. est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis. itaque commemoratio tua paternae necessitudinis benevolentiaeque eius, quam erga me a pueritia contulisses, ceterarumque rerum, quae ad eam sententiam pertinebant incredibilem mihi laetitiam attulerunt ;

rursus declaratio animi tui, quem haberes de re p. quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima ; eoque maior erat haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat. itaque te non hortor solum, mi Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in rem p. incumbas. nihil est quod tibi maiori fructui gloriaeque esse possit, nec quicquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re p. bene mereri.

adhuc enim (patitur tua summa humanitas et sapientia me quod sentiam libere dicere) fortuna suffragante videris res maximas consecutus quod quamquam sine virtute fieri non potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus fortunae temporibusque tribuuntur ; his temporibus difficillimis rei p. quicquid subveneris, id erit totum et proprium tuum. incredibile est omnium civium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu, magna exspectatio ; cuius, per deos! gratiae gloriaeque cave tempus amittas. sic moneo ut filium, sic faveo ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum.

Scr. Romae xiii K. Apr. vesperia. 711 (43).CICERO PLANCO.

quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem p., ea gratissima fuerunt senatui, p. R. probatissima ; quae autem tuae recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt. pacis enim auctor eras; cum conlega tuus, vir clarissimus, a foedissimis, latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax non pactione parienda est. sed de pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere.

me autem impulit tui caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset, et fratris Furnique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire. crede igitur mihi, Plance, omnis, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi R. et cum senatus auctoritate coniunxeris. seiunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum iudicium sed temporum vincla coniunxerunt.

complures in perturbatione rei p. consules dicti, quorum nemo consularis habitus est, nisi qui animo exstitit in rem p. consularis. talem igitur te esse oportet, qui primum te ab impiorum civium tui dissimillimorum societate seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus auctorem, principem, ducem praebeas, postremo ut pacem esse iudices non in armis positis sed in abiecto armorum et servitutis metu. haec si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et consularis ; sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas. haec impulsus benevolentia scripsi paulo severius ; quae tu in experiendo ea ratione, quae te digna est, vera esse cognosces. D. xiii K. Apr.

Scr. in Gallia Transalpina paulo post med. m. Mart. a. 711 (43).PLANCVS CICERONI

plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, quo magis iudicares omnia me rei p. praestitisse, quae et tua exhortatione excepi et mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim a te probari quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi quam praedicatorem meritorum meorum esse volui) ; sed breviorem me duae res faciunt, una, quod publicis litteris omnia sum persecutus, altera, quod M. Varisidium, equitem R., familiarem meum, ipsum ad te transire iussi ex quo omnia cognoscere posses.