Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio omnibus, mihi ipse numquam satis facio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quod tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. in causa haec sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat; res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat.
Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis; is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. quod dat, accipimus; quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest.