De Officiis
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. De Officiis. Miller, Walter, editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1913.
Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?
Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere.
Quid, si haec paria in utroque?
Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter.
Quid? si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?
Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur.
Non igitur patria praestat omnibus officiis?
Immo vero, sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes.
Quid? si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius?
Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.
Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens pro bonis, cum id rescierit, soluturusne sit eos, si cui debeat, pro bonis. Diogenes ait, Antipater negat, cui potius assentior.
Qui vinum fugiens vendat sciens, debeatne dicere. Non necesse putat Diogenes, Antipater viri boni existimat. Haec sunt quasi controversa iura Stoicorum.
In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?Alteri dicenda videntur, alteri non videntur.
Si quis aurum vendens orichalcum se putet vendere, indicetne ei vir bonus aurum illud esse an emat denario, quod sit mille denarium?
Perspictum est iam, et quid mihi videatur, et quae sit inter eos philosophos, quos nominavi, controversia.
Pacta et promissa semperne servanda sint,
QUAE NEC VI NEC DOLO MALO,ut praetores solent,
FACTA SINT.
Si quis medicamentum cuipiam dederit ad aquam intercutem pepigeritque, si eo medicamento sanus factus esset, ne illo medicamento umquam postea uteretur, si eo medicamento sanus factus sit et annis aliquot post incident in eundem morbum nec ab eo, quicumpepigerat, impetret,ut iterum eo liccat uti, quid faciendum sit. Cum sit is inhumanus, qui non concedat, nec ei quicquam fiat iniuriae, vitae et saluti consulendum.
Quid? si qui sapiens rogatus sit ab eo, qui eum heredem faciat, cum ei testamento sestertium milies relinquatur, ut, ante quam hereditatem adeat, luce palam in foro saltet, idque se facturum promiserit, quod aliter heredem eum scripturus ille non esset, faciat, quod promiserit, necne? Promisisse nollem et id arbitror fuisse gravitatis; quoniam promisit, si saltare in foro turpe ducet, honestius mentietur, si ex hereditate nihil ceperit, quam si ceperit, nisi forte